- SMILAX
- I.SMILAXarbor et frutex. Pausan. enim, ubi in Arcadicis materias enumerat, e quibus fieri vulgo solerent Deorum simulacra, post ebenum, cupressum, cedrum, quercum, σμίλακα quoque nominat, quam taxum esse, docet Salmas. cuius materies durissima, in Arcadia nigra et punicea; in Ida monte flava et similis ibi ebeninae hîc cedrinae reperitur. Sed et σμίλαξ ilicis genus est, in Arcadia, Theophrasto. At Smilax, frutex vernus foliô hederaceô, caulibus spinosis, flore candidô et olente lilium, coronamentis adhibitus. Quamvis enim de illa sic Plin. l. 16. c. 35. Infausta ommbus sacris et coronis, quoniam sit lugubris; virgine eius nominis propter amorem iuvenis Croci mutatâ in hunc fruticem. Id vulgus ignorans plerumque festa sua polluit, hederamexistimando, Sicut in Poetis, aut Libero patre, quis omnino nescit, quibus coronentur. Coronamentum tamen e smilace passim Veteribus frequentatum, etiam in sacris et orgiis Bacchi, deprehendimus, vide Athenaeum l. 5. ubi smilacis coronam; non minus ac hederae et vitis, usitatam fuisse in iis docet. Quin imo ipse Plin. quasi sui oblitus, principatum in coronamentis folio smilacis et hederae asserit, l. 21. c. 9. Quam in rem vide plura apud Car. Paschalium Coronarum l. 1. c. 15. l. eôd. c. 17. ubi multa de smilacis et hederae in coronis consortio, et Salmas. ad Solin. p. 1041. et seqq. Certe Euripides hederâ et smilace Thebanos coronari vult Bacch. Actu. 1.Ω῏ Σεμέλας τροφοὶ Θῆβαι,Στεφανοῦςθε κιςςῷ,Βρύετε βρύετε χλοηρᾷΣμίλακι καλλικάρπῳ.II.SMILAXpuella formosissima, quae Croci pueri amore capta, cum ab eo sperneretur, mutata est in fruticem sui nominis, hederae non dissimilem, aut certe in eius flores, candore, odoreque lilium referentes. Ovidius Metam. l. 4. v. 283.Et Crocon in parvos versum cum Smilace flores.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.